monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 20
Post feminalia et lineam tunicam induimur hiacynthino vestimento, et incipimus de terrenis ad alta conscendere. Haec ipsa hiacynthina tunica, a Septuaginta ὑποδύτης, id est, subucula nominatur, et proprie Pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed maioribus atque perfectis. Hanc habuerunt Moyses et Aaron et Prophetae, et omnes quibus dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion . Nec nobis sufficit priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. Unde iungitur et Ephod, id est, Superhumerale, quod Rationali copulatur: ut non sit laxum, neque dissolutum, sed haereant sibi invicem, et auxilio sint. Ratio enim operibus, et opera ratione indigent: ut quod mente percipimus opere perpetremus. Duoque lapides in Superhumerali, vel Christum significant et Ecclesiam, duodecim Apostolorum, qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes: vel litteram et spiritum, in quibus continentur legis universa mysteria. In dextra spiritus, in laeva littera est. Per litteras ad verba descendimus, per verba venimus ad sensum. Quam pulcher ordo, et ex ipso habitu sacramenta demonstrans. In humeris opera sunt, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. Hoc autem Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens, et quatuor ordines, quos quatuor puto esse virtutes, Prudentiam, Fortitudinem, Iustitiam, et Temperantiam, quae sibi haerent invicem: et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum: vel quatuor Evangelia, quae in Apocalypsi describuntur plena oculis , et Domini luce radiantia mundum illuminant. In uno quattuor, et in quattuor singula. Unde δήλωσις, et ἀλήθεια, id est doctrina, et veritas in pectore Sacerdotis est. Cum enim indutus quis fuerit veste multiplici, consequens est, veritatem quam corde retinet, sermone proferre: et ob id in Rationali veritas est, id est, scientia, ut noverit quae docenda sint: et manifestatio atque doctrina, ut possit instruere alios, quod mente concepit. Ubi sunt qui innocentiam Sacerdoti dicunt posse sufficere? Vetus lex novae congruit: idipsum Moyses quod Apostolus. Ille sacerdotis scientiam ornat in vestibus: iste Timotheum et Titum instruit disciplinis. Sed et ipse vestimentorum ordo praecipuus. Legamus Leviticum. Non prius Rationale, et sic Superhumerale, sed ante Superhumerale, et deinceps Rationale . A mandatis tuis, inquit, intellexi : prius faciamus, et sic doceamus: Ne doctrinae auctoritas, cassis operibus destruatur. Hoc est quod in Propheta legimus: Seminate vobis in iustitia, et metite fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae . Primum seminate in iustitia, et fructum vitae aeternae metite, postea vobis scientiam vindicate. Nec statim absoluta perfectio est, si quis Superhumerale et Rationale habeat: nisi haec ipsa inter se forti compagine solidentur, et sibi invicem connexa sint: ut et operatio rationi, et ratio operibus haereat: et his praecedentibus, doctrina sequatur et veritas.